라틴어 문장 검색

10.362 Sardanapallus ille vitiis multo quam nomine ipso deformior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri III de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 4:4)
sicut alienant immundae, insulsae, indecorae, sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas avertit ab amore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 4:8)
nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria, nec eam diligere minus debes, quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 9 3:11)
sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit sed erit summa deformitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 6 3:4)
bestiis vero civis Romanos, in iis circulatorem quendam auctionum, notissimum hominem Hispali, quia deformis erat, obiecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 3:6)
quod vitium cum in hac privata cotidianaque vita levis esse animi atque infirmi videtur, tum vero nihil est tam deforme quam ad summum imperium etiam acerbitatem naturae adiungere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 1:2)
nam et infantes actionis dignitate eloquentiae saepe fructum tulerunt et diserti deformitate agendi multi infantes putati sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:1)
si nihil esset aliud, nihil esset homine deformius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:8)
morbum appellant totius corporis corruptionem, aegrotationem morbum cum imbecillitate, vitium, cum partes corporis inter se dissident, ex quo pravitas membrorum, distortio, deformitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:6)
Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:3)
cur neque deformem adulescentem quisquam amat neque formosum senem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:4)
quid enim ea foedius, quid deformius sola relicta, comitatu pulcherrimo segregata?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 80:3)
Itaque ut ridens eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret quaesivi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:9)
| Hinc involutus coccina gausapa lecticae impositus est praecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxio, in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus, lippus, domino Trimalchione deformior.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:5)
Obstupueram ego supplicii metu pavidus, nec quid in re manifestissima dicerem, inveniebam turbatus . . . et deformis praeter spoliati capitis dedecus superciliorum etiam aequalis cum fronte calvities, ut nihil nec facere deceret nec dicere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION