라틴어 문장 검색

inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
hunc videas lascivas praepete cursu venantem tunicas, avium quoque versicolorum indumenta novis texentem plumea telis, illum pigmentis redolentibus et peregrino pulvere femineas spargentem turpiter auras, omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae, sensibus in quinque statuens quae condidit auctor, auribus atque oculis, tum naribus atque palato quaeritur infectus vitiosis artibus usus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 180)
quid durum, quid molle foret, quid lene, quid horrens, quid calidum gelidumve, Deus cognoscere nosmet ad tactum voluit palpandi interprete sensu, at nos delicias plumarum et linea texta sternimus atque cutem fulcro adtenuante polimus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 187)
errat, quisque animas nostrorum fine oculorum aestimat, involvit vitreo quos lucida palla obice, quis speculum concreta coagula texunt inpediuntque vagas obducto umore fenestras.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1224)
hoc genus mortis decorum est, hoc probis dignum viris, membra morbis exedenda, texta venis languidis, hostico donare ferro, morte et hostem vincere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.10)
ast ego serta choro in medio texta feram pede dactylico, vilia, marcida, festa tamen.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.58)
"pone hoc caducum vasculum conpage textum ferrea, quod dissipatum solvitur, et liber in caelum veni."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.91)
at parte campi ex altera inmanem pyram texebat ustor fumidus pinu arida, sarmenta mixtim subdita et faeni struem spargens liquato rore ferventis picis, quo flamma pastu cresceret ferocius.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1357)
"hanc nempe factor vertere, ut libet, potest positasque leges texere ac retexere, linguam loquella ne ministram postulet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1396)
"tabulis superne strata texunt pulpita rimosa rari pegmatis conpagibus, scindunt subinde vel terebrant aream crebroque lignum perforant acumine, pateat minutis ut frequens hiatibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1425)
"eructat amplum vulnus undam sanguinis ferventis, inque texta pontis subditi fundit vaporum flumen et late aestuat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1428)
huius in occultum gradibus via prona reflexis ire per anfractus luce latente docet, primas namque fores summo tenus intrat hiatu inlustratque dies limina vestibuli, inde ubi progressu facili nigrescere visa est nox obscura loci per specus ambiguum, occurrunt celsis 1 inmissa foramina tectis, quae iaciant claros antra super radios, quamlibet ancipites texant hinc inde recessus arta sub umbrosis atria porticibus, at tamen excisi subter cava viscera montis crebra terebrato fornice lux penetrat, sic datur absentis per subterranea solis cernere fulgorem luminibusque frui.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.44)
provida nam virtus conserto adamante trilicem induerat thoraca umeris squamosaque ferri texta per intortos conmiserat undique nervos.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 131)
carbasea ex umeris summo collecta coibat palla sinu teretem nectens a pectore nodum, a cervice fluens tenui velamine limbus concipit infestas textis turgentibus auras, nec minus instabili sonipes feritate superbit, inpatiens madidis frenarier ora lupatis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 147)
"his placet adsuetas bello iam tradere palmas nexibus, his rigidas nodis innectier ulnas, ut mitra caesariem cohibens aurata virilem conbibat infusum croceo religamine nardum, post inscripta oleo frontis signacula, per quae unguentum regale datum est et chrisma perenne, ut tener incessus vestigia syrmate verrat sericaque infractis fluitent ut pallia membris, post inmortalem tunicam quam pollice docto texuit alma Fides, dans inpenetrabile tegmen pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci, inde ad nocturnas epulas, ubi cantharus ingens despuit effusi spumantia damna Falerni in mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo fulcra mero veterique toreumata rore rigantur?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 195)

SEARCH

MENU NAVIGATION