라틴어 문장 검색

exules Lacedaemoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 430:2)
dum integrae res sint, statuere apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis, ubi privatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus vindex fortunae dignitatisque suae aut, ut viro forti dignum sit, patiatur quodcumque casus belli tulerit, aut victor liberet orbem terrarum ab imperio Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 535:1)
Ego, qui tuo maerore maceror, macesco, consenesco et tabesco miser;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 228)
sed utrum nunc tu caelibem te esse mavis liberum an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 426)
sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror, quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 197)
Pallam atque aurum meum domo suppilas tuae uxori et tuae degeris amicae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 155)
At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo, me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 276)
a mani ad noctem usque in foro dego diem, locare argenti nemini nummum queo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 12)
ita in manibus consenescit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 221)
prae maerore adeo miser atque aegritudine consenui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 337)

SEARCH

MENU NAVIGATION