라틴어 문장 검색

at claros homines voluerunt se atque potentes, ut fundamento stabili fortuna maneret et placidam possent opulenti degere vitam, ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem certantes iter infestum fecere viai, et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:8)
circumretit enim vis atque iniuria quemque atque unde exortast, ad eum plerumque revertit, nec facilest placidam ac pacatam degere vitam qui violat factis communia foedera pacis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:9)
idque minutatim vitam provexit in altum et belli magnos commovit funditus aestus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 48:9)
Iam validis saepti degebant turribus aevom, et divisa colebatur discretaque tellus, tum mare velivolis florebat navibus ponti, auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, carminibus cum res gestas coepere poëtae tradere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:2)
huc accedit item, quare queat id magis esse, haec quoque res adiumento motuque iuvatur, quod, simul a fronte est anelli rarior aeër factus inanitusque locus magis ac vacuatus, continuo fit uti qui post est cumque locatus aeër a tergo quasi provehat atque propellat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:9)
Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam versae sunt regiae naves, simulque inproviso igne correptae conflagraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:2)
nec mirum, cum et ad philosophos ambitus vester paulo ante provexerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 9:4)
Sed quia semel ingressus sum scenam loquendo, non Pylades histrio nobis omittendus est, qui clarus in opere suo fuit temporibus Augusti et Hylam discipulum usque ad aequalitatis contentionem eruditione provexit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 12:1)
Otia des fessis, vitam patiaris inermes Degere, quam tribuis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:13)
Premit inde metus, totumque per agmen Sublimi provectus equo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:4)
Sed dira satelles Regis dona ferens, medium provectus in aequor, Colla gerit Magni, Phario velamine tecta, Ac prius infanda commendat crimina voce:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:41)
Accola iam nostrae Degis, Germanice, ripae, A famulis Histri qui tibi venit aquis, Laetus et attonitus viso modo praeside mundi Adfatus comites dicitur esse suos:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, III1)
provehor sermone progredior, ut ostendunt sequentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4811)
provehimur pelago id est Buthrotio derelicto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5061)
dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari marito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecit non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae, id est lupae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45813)

SEARCH

MENU NAVIGATION