라틴어 문장 검색

dehinc Scipionem ac Iubam reliquias partium in Africa refouentis deuicit, Pompei liberos in Hispania.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 35장 2:3)
Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cognoscique posset, quid in prouincia quaque gereretur, iuuenes primo modicis interuallis per militaris uias, dehinc uehicula disposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 49장 3:1)
Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, diuinitasque post mortem euidentissimis ostentis praecognita est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 1:1)
senatus et in funere ornando et in memoria honoranda eo studio certatim progressus est, ut inter alia complura censuerint quidam, funus triumphali porta ducendum, praecedente Victoria quae est in curia, canentibus neniam principum liberis utriusque sexus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:3)
dehinc pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octauiae filius dexteriore ueheretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 4:2)
prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:4)
dehinc ad simultatem usque processit hac, ut ferunt, de causa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 1:1)
et ob hoc plerique eruditorum certatim ad eum multa de his ediderunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 70장 2:3)
et cum in Laureolo mimo, in quo a[u]ctor proripiens se ruina sanguinem uomit, plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scaena abundauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 4:3)
duplex dehinc fama est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 2:1)
' dehinc Cornelium Sabinum, alterum e coniuratis, tribunum ex aduerso traiecisse pectus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 2:4)
auspicatus est et iuris dictionem praefectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis patronis non tralaticias, ut assolet, et breuis, sed maximas plurimasque postulationes certatim ingerentibus, quamuis interdictum a Claudio esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 2:4)
Haec partim nulla reprehensione, partim etiam non mediocri laude digna in unum contuli, ut secernerem a probris ac sceleribus eius, de quibus dehinc dicam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 3:1)
dehinc diruto circi maximi arcu per Velabrum forumque Palatium et Apollinem petit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 2:1)
rursus interpellante milite ac populo et ne deficeret hortante omnemque operam suam certatim pollicente, animum resumpsit Sabinumque et reliquos Flauianos nihil iam metuentis ui subita in Capitolium compulit succensoque templo Iouis Optimi Maximi oppressit, cum et proelium et incendium e Tiberiana prospiceret domo inter epulas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION