라틴어 문장 검색

Quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem dum nexas sibi ordine contexo rationes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:8)
nam quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:9)
Intellectum enim delectat intellegentem, et quanto intellectum magis fuerit mirabile et magis nobile, et quanto intellectus comprehendens fuerit maioris virtutis in comprehendendo perfecte, tanto delectatio intellectualis est maior.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:4)
Unde ex hoc quod intellectum delectat intellegentem vult Philosophus in XI.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:7)
Quid enim maius bonum potest homini contingere secundum intellectum practicum quam operari medium eligibile in omnibus actionibus humanis et in illa delectari?
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 3:2)
Non enim est iustus nisi qui in operibus iustitiae delectatur.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 3:3)
Auctis copiis Pompei duobusque magnis exercitibus coniunctis pristina omnium confirmatur opinio, et spes victoriae augetur, adeo ut, quicquid intercederet temporis, id morari reditum in Italiam videretur, et si quando quid Pompeius tardius aut consideratius faceret, unius esse negotium diei, sed illum delectari imperio et consulares praetoriosque servorum habere numero dicerent.
(카이사르, 내란기, 3권 82:2)
Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 2장2)
ut fieri in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장56)
ut fit in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 11:3)
Nec facile dixerim magisne tamquam medicum an tamquam literarum studiosum me delectarit.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.3)
ut fit in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur, aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 11:4)
Reliquae tritici species, nisi si quos multiplex varietas frugum et inanis delectat gloria, supervacuae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:5)
et ut a levioribus incipiam, primum, quod ad omnem rationem vitae non solum agricolationis sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae passim velut abiecta et quodam acervo confusa sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 2:2)
Sed haec quamvis plurimum delectent,utilitas tamen vincit voluptatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION