라틴어 문장 검색

Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci Conlocupletasti te, Antiphila;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 357)
scio nemini aliter suspectum fore Quin, quod verisimile est, ex te recte eum natum putent.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 335)
Sed nolo falsa fama esse gnatum suspectum tuum, Nec leviorem vobis, quibus est minime aequum, viderier Immerito;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 163)
Qua re suspectus suo patri et Phidippo fuit, exsolvi Hic adeo his rebus annulus fuit initium inveniendis:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 354)
Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset, si patrios umquam remeassem victor ad Argos, promisi ultorem, et verbis odia aspera movi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 6:7)
nunc eadem labente die convivia quaerit, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:13)
"Quis talia demens abnuat, aut tecum malit contendere bello, si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 5:2)
Eiectum litore, egentem excepi, et regni demens in parte locavi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:11)
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:11)
"Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:4)
Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos, aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, inter saxa virum spumosa inmerserat unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:7)
tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, vipereum crinem vittis innexa cruentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 12:6)
Tum Tartarus ipse bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:2)
Quattuor hic invectus equis et lampada quassans per Graium populos mediaeque per Elidis urbem ibat ovans, divomque sibi poscebat honorem, - demens, qui nimbos et non imitabile fulmen aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:6)
et mecum ingentis oras evolvite belli, [et meministis enim, divae, et memorare potestis.] Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, opportuna loco, summis quam viribus omnes expugnare Itali summaque evertere opum vi certabant, Troes contra defendere saxis perque cavas densi tela intorquere fenestras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION