라틴어 문장 검색

quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 281:1)
multum confert veris credibilis rerum imago, quae velut in rem praesentem perdicere audientes videtur, qualis est illa M. Caelii in Antonium descriptio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 212:1)
Sed hae sunt plures, ut dixi, quae per totam causam varios habent excursus, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum, vel etiam fabulosarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 234:2)
quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstrativo genere versatur, sed in iudiciis frequentissima est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 137:2)
eas in tribus fere generibus, demonstrativo, deliberative, iudicialique reperiri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:3)
his adiiciebamus demonstrativam laude ac vituperatione constare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 10:3)
atque, ut a prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et iudicialibus causis conveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 75:4)
interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi virtutum exemplum vel unus sufficit) in descriptione convivii luxuriosi:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 129:1)
descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 32:1)
locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem virtuti adsignatur a quibusdam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 91:1)
demonstrativum genus omne fusiores habet liberioresque numeros;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 387:1)
An non prooemiis plerumque summissi, (nisi cum accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) narratione pleni atque expressi, argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, epilogis plerumque deiecti et infracti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:2)
illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque permittant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 49:1)
egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:3)
Ait utilem futuram et descriptionem cuiusque virtutis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 65:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION