라틴어 문장 검색

Igitur cum quasi manumissioni uacaturus conscendisset tribunal, propositis ante se damnatorum occisorumque a Nerone quam plurimis imaginibus et astante nobili puero, quem exulantem e proxima Baliari insula ob id ipsum acciuerat, deplorauit temporum statum consalutatusque imperator legatum se senatus ac populi R. professus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 1:1)
quam tamen mature reciperauit detecta equitis R. fraude, quem prodentibus seruis necem Claudio parare compererat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 3:2)
namque itinere incohato per medias ciuitates ritu triumphantium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis et uariarum coronarum genere redimitis, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens, qui non contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant, uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 2:1)
Pronus uero ad cuiuscumque et quacumque de causa necem atque supplicium nobiles uiros, condiscipulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum non ad societatem imperii adlicefactos uario genere fraudis occidit, etiam unum ueneno manu sua porrecto in aquae frigidae potione, quam is adfectus febre poposcerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 1:1)
insigni anno Gaiana nece, prope Septizonium sordidis aedibus, cubiculo uero perparuo et obscuro, nam manet adhuc et ostenditur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 1장 1:4)
Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras seruaret manus, fidem praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamuis interdum ulciscendi causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 1:1)
nam cum Oculatis sororibus, item Varronillae liberum mortis permisisset arbitrium corruptoresque earum relegasset, mox Corneliam maximam uirginem absolutam olim, dein longo interuallo repetitam atque conuictam defodi imperauit stupratoresque uirgis in comitio ad necem caedi, excepto praetorio uiro, cui, dubia etiam tum causa et incertis quaestionibus atque tormentis de semet professo, exilium indulsit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 4:1)
utque domesticis persuaderet, ne bono quidem exemplo aud[i]endam esse patroni necem, Epaphroditum a libellis capitali poena condemnauit, quod post destitutionem Nero in adipiscenda morte manu eius adiutus existimabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 4:3)
"Et cum in regali solio residebis vitae necisque omnium civium dominus, cave obliviscaris status, in quo accipis regnum, immo, hercule, propter quem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 22:7)
Inrupere deinde alii laceratisque vestibus lugubri et barbaro ululatii regem deplorare coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 14:2)
Atque illi regem apud Bactra demum consecuti sunt, cum interim Antipatri victoria et nece Agidis in Arcadia res transacta esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:23)
Quam ut respersam cruore conspexit, ratus ad deplorandam contumeliam venisse, dicere, quae vellet, iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 14:2)
progeniem raptoque dolis crudelis Acasto cetera nuda neci medioque in crimine patrem
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 733:1)
iam certa sonat, desertaque durae virgo neci quem non hominum superumque vocabat?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 481:1)
fas ideo miseere neces ferroque morantes exigere hinc animas redituraque semina caelo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 405:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION