라틴어 문장 검색

praepositisque iis, quae in qualibet parte corporis fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent, transibo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 5:10)
natos hoc dedere poenae profuit et misero civem praeponere patri?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:270)
quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses, quis solio campum praeponere suasit avito?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:263)
hunc mihi praeponit vel senium vel honos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae4)
Iustitia utilibus rectum praeponere suadet communesque sequi leges iniustaque numquam largiri sociis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:44)
At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata firmissimis praevaluit corporibus ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit urbanae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:3)
terrenisque aliis atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:2)
Quae utraque peccata plerumque vitio domini vel committi vel foveri nihil dubium est, cum liceat aut cavere ne talis praeficiatur negotio, aut iam praepositus ut summoveatur curare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 5:2)
Proxima est cura de servis, cui quemque officio praeponere conveniat quosque et qualibus operibus destinare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 1:1)
Magistros pecoribus 1 oportet praeponere sedulos ac frugalissimos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 1:2)
Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam facilitate per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali vel prae-fervida, curae mortalium respondet, tamque felix campis quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam gracili;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 3:1)
Duas etiam nune formulas praepositis adiciam,2 quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 1:2)
Nam si ubertas regionis viride pabulum subministrat nemo dubitat quin id genus cibi ceteris praeponendum sit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 2:1)
Nam cum in municipium Gaditanum ex vicino Africae miri coloris silvestres ac feri arietes, sicut aliae bestiae, munerariis deportarentur, M. Columella patruus meus acris vir ingenii, atque illustris agricola, quosdam mercatus, in agros transtulit, et mansuefactos tectis ovibus admisit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 4:3)
Itaque cohors clausa sublimi macerie praeponi vestibulo debet, ut sit in eam tutus exitus aestuanti;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION