라틴어 문장 검색

qua re, cum me vestra auctoritas arcessierit, populus Romanus vocarit, res publica implorarit, Italia cuncta paene suis umeris reportarit, non committam, patres conscripti, ut, cum ea mihi sint restituta quae in potestate mea non fuerunt, ea non habeam quae ipse praestare possim, praesertim cum illa amissa reciperarim, virtutem et fidem numquam amiserim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 3:1)
deorumne immortalium, populine Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore fidem implorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장2)
Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:7)
qui cum decretum de me Capuae fecisset, ipse cunctae Italiae cupienti et eius fidem imploranti signum dedit ut ad me restituendum Romam concurreret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:6)
vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:3)
hoc denique ipso die, si qua vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 2:6)
cuius hominis fides imploranda est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:6)
Iovem, Iovem Olympium, eum ipsum, cui se exercebit, inplorabit, ferre non posse clamabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:5)
et illi pugnant, et quidem vicinorum fidem implorant - multi autem sunt, qui statim convolent - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 50:4)
hic ego centenas ausim deposcere fauces, ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent quod latet arcana non enarrabile fibra.
(페르시우스, 풍자, satire 510)
Nam nec me timide uti decet eo quod oblatum est, nec te gravari quod depoposcisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 2:1)
Legati rursus inducti iterum me iam praesentem advocatum postulaverunt, implorantes fidem meam quam essent contra Massam Baebium experti, allegantes patrocini foedus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 4:1)
Quo libentius suscipio, deposco etiam quod iniungis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:3)
'Rogo, patres conscripti, ne me cogatis implorare auxilium tribunorum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 19:5)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rogatus, domine, a P. Accio Aquila, centurione cohortis sextae equestris, ut mitterem tibi libellum per quem indulgentiam pro statu filiae suae implorat, durum putavi negare, cum scirem quantam soleres militum precibus patientiam humanitatemque praestare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1061)

SEARCH

MENU NAVIGATION