라틴어 문장 검색

Ego cum meae vitae parcam, letum inimico deprecer.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 11:2)
Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 12:2)
Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 13:3)
Avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 14:2)
At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 2:2)
Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 5:2)
Atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 8:4)
Ita est, inquit Accius, uti dicis, neque id me sane paenitet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 5:1)
Quando igitur, inquit, contra naturam forte conversi in pedes, brachiis plerumque diductis, retineri solent, aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera 'Postverta' , ' Prorsa' altera, a recti perversique partus et potestate et nomine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVI 5:1)
Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 5:2)
Non existumant verbo proprio esse usum, quod ait paeniteat, atque id prope ineptum etiam esse dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 6:1)
Nam 'paenitere,' inquiunt, tum dicere solemus, cum quae ipsi fecimus aut quae de nostra voluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 7:1)
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 12:1)
Ita plerique ingenio sumus omnes, nostri nosmet paenitet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 5:2)
'nostri paenitet,' 'nostri oblitus est,' nostri misertus est,' quo dicitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION