라틴어 문장 검색

Si bene te novi, metues, liberrime Lolli, scurrantis speciem praebere, professus amicum ut matrona meretrici dispar erit atque discolor, infido scurrae distabit amicus, est huic diversum vitio vitium prope maius, asperitas agrestis et inconcinna gravisque, quae se commendat tonsa cute, dentibus atris, dum volt libertas dici mera veraque virtus, virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 181)
alter in obsequium plus aequo pronus et imi derisor lecti sic nutum divitis horret, sic iterat voces et verba cadentia tollit, ut puerum saevo credas dictata magistro reddere vel partis mimum tractare secundas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 182)
' verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde fama malum gravius quam res trahit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.31)
'at pater ardens saevit, quod meretrice nepos insanus amica filius uxorem grandi cum dote recuset, ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante noctem cum facibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:5)
' a turpi meretricis amore cum deterreret:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:31)
arguta meretrice potes Davoque Chremeta eludente senem comis garrire libellos unus vivorum, Fundani, Pollio regum facta canit pede ter percusso;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.20)
si puerilius his ratio esse evincet amare nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus quale prius, ludas opus, an meretricis amore sollicitus plores:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:19)
' 'ut tu semper eris derisor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.39)
persuadent enim dicendo vel ducunt in id quod volunt alii quoque, ut meretrices, adulatores, corruptores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 220:2)
enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati, plerumque filii, parentes, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:3)
An vero si a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 184:2)
ex meretrice natus ne contionetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 219:2)
nam de eius filio, quae ante partum meretrix fuit, certum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 219:5)
an eadem huius causa sit, dubium est, quia ex hac natus est, antequam meretrix esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 219:6)
itaque nec parricidam nequam dixeris hominem nec deditum forte meretrici nefarium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 111:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION