라틴어 문장 검색

erat enim prope tota in contentione dicendi, quod me longae desidiae indormientem excitavit, si modo is sum ego qui excitari possim.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 3:2)
Audis desidiae votum - edendum autem ex pluribus causis, maxime quod libelli quos emisimus dicuntur in manibus esse, quamvis iam gratiam novitatis exuerint;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 6:2)
Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:1)
' Est, sed inertibus quorum delicias desidiamque quasi iudicium respicere ridiculum est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 23:2)
illud enim nec di sinant, ut 'infirmior'. Ipse ad villam partim studiis partim desidia fruor, quorum utrumque ex otio nascitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 2:4)
quae cum modum excedit, verendum est ne inertiae et desidiae vel etiam timiditatis nomen accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 8:2)
Studeamus ergo nec desidiae nostrae praetendamus alienam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 16 3:2)
quando secessus mei non desidiae nomen sc tranquillitatis accipient?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 23 4:2)
Illud ipsum, quod oculum modo dextrum modo sinistrum circumlinebat - dextrum si a petitore, alterum si a possessore esset acturus -, quod candidum splenium in hoc aut in illud supercilium transferebat, quod semper haruspices consulebat de actionis eventu, a nimia superstitione sed tamen et a magno studiorum honore veniebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 2:3)
Tanta neglegentia tanta desidia, tanta denique irreverentia studiorum periculorumque est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 5:4)
aut es tu super omnes beatus, si talia per desidiam et otium perficis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 13 2:2)
Nihil aliud inveni quam superstitionem pravam et immodicam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 8:2)
Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 9:4)
Ergo desidiam quicumque vocabat amorem, Desinat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 922)
magna superstitio tibi sit natalis amicae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:277)

SEARCH

MENU NAVIGATION