라틴어 문장 검색

non fuisse enim aduolaturas si ille similis esset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 26:5)
Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:4)
" Quid, si ille vidisset desilientem de tribunali proconsulem et fasces lictori auferentem et suamet vestimenta scindentem, quia tardius scindebantur aliena ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 117:2)
Quid expectas, ut te aut hostis aliquis per exitium gentis tuae vindicet aut rex a longinquo potens advolet ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:3)
an illud verum sit, quo maxime probatur homines divini esse spiritus, partem ac veluti scintillas quasdam astrorum in terram desiluisse atque alieno loco haesisse.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:6)
Nec aestimant, voluptas illa Epicuri - ita enim me hercules sentio - quam sobria ac sicca sit, sed ad nomen ipsum advolant quaerentes libidinibus suis patrocinium aliquod ac velamentum.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 61:2)
ad sacra superos, sponte desiluit sua in media Priami regna.
(세네카, Troades 1133:1)
vidistis toto sonitus percurrere caelo, fulminaque aetheria desiluisse domo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1629)
dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, Indica Nysaeis arma fugata choris, vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, Pentheos in triplicis funera rapta greges, curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas in vada pampinea desiluisse rate, et tibi per mediam bene olentia flumina Diam, unde tuum potant Naxia turba merum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1712)
Ergo ut se mediam solio dedit, advolat omnis terra simul, tum quaeque suos provincia fructus exposuit:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 18)
ceterum si caritatis tuae morem pristino colloquiorum cursui reddis, et nos vetustae loquacitatis orbitas recurremus, praeter haec avide praevio Christo, sicubi locorum 1 fueritis, modo redux patronus indulgeat, advolaturi, ut rebus amicitia vegetetur, quae verbis infrequentata torpuerat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:4)
hinc levis e scopulis meliora ad carmina Siren advolat, hinc motis audit Tritonia cristis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis46)
tum dextrae virgam inseruit, qua pellere dulces aut suadere iterum somnos, qua nigra subire Tartara et exsanguis animare adsueverat umbras, desiluit, tenuique exceptus inhorruit aura.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권111)
lacrimas non pertulit ultra Bellipotens, hastam laeva transumit et alto, haud mora, desiluit curru, clipeoque receptam laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권111)
extemplo monitu ducis advolat ardens Arcas eques causamque refert, tunc squamea demum torvus ad armorum radios fremitumque virorum colla movet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권206)

SEARCH

MENU NAVIGATION