라틴어 문장 검색

His cum funes qui antemnas ad malos destinabant comprehensi adductique erant, navigio remis incitato praerumpebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장6)
At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in victoria posita existimarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 34장1)
Nam et laqueis falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장2)
Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, [id] hoc consilio, quoniam tantum esset necessario spatium complexus, nec facile totum corpus corona militum cingeretur, ne de improviso aut noctu ad munitiones hostium multitudo advolaret aut interdiu tela in nostros operi destinatos conicere possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 72장2)
Reservatis Aeduis atque Arvernis, si per eos civitates reciperare posset, ex reliquis captivis toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 89장5)
Asclepiades ubi aegrum triduo per omnia fatigarat, quartum diem cibum destinabat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장29)
sed quia magno malo vix sine ferro mederi licet, in hunc locum reservata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장17)
Asclepiades ubi aegrum triduo per omnia fatigarat, quartum diem cibo destinabat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 6:5)
sed quia magno malo uix sine ferro mederi licet, in hunc locum reseruata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 4:4)
adeo ut etiam gravida mulier, non solum servari possit, sed etiam partum reservare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 13:2)
Asclepiades, ubi aegrum triduo per omnia fatigaverat, quarto die cibo destinabat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 6:5)
sed, quia magno malo vix sine ferro mederi licet, in hunc locum reservata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 4:6)
certum sollertia destinat ictum nil spatio fallente modum, servatque tenorem mota cutis doctique regit conamina nisus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice19)
illic, ut perhibent, patriam de more reponit congeriem vultumque dei veneratus erilem iam flammae commendat onus, iam destinat aris semina reliquiasque sui:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix41)
at Stilicho non divitias aurique relictum pondus, sed geminos axes tantumque reservat depositum teneris, quantum sol igneus ambit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION