라틴어 문장 검색

Haec cum inter gemitus lacrimasque fudissem, detersit ille pallio vultum et Quaeso inquit Encolpi, fidem memoriae tuae appello:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:16)
Ut vero spongia uda facies plorantis detersa est et liquefactum per totum os atramentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube confudit, in odium se ira convertit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:2)
. . Ergo exclamat Oenothea imperio parete . . . detersisque curiose manibus inclinavit se in lectulum ac me semel iterumque basiavit . . . |Oenothea mensam veterem posuit in medio altari, quam vivis implevit carbonibus, et camellam etiam vetustate ruptam pice temperata refecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:2)
Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit, Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta12)
Ubi illuxit, ipse circa verticem tonsus, capilli iacentes reperiuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 12:6)
Hunc quoque tonsum sparsosque circa capillos dies ostendit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 13:4)
plumis in avem mutata vocatur ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 12:4)
Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo et solata deam est, "refer, o carissima," dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 69:3)
“Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 92:15)
frenentur ergo corporum cupidines, detersa et intus emicet prudentia;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium5)
Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi tondentis campum late, candore nivali.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:10)
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, cernere erat, per tota novem cui iubera corpus porrigitur, rostroque immanis voltur obunco immortale iecur tondens fecundaque poenis viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:8)
quae sera, tamen respexit inertem, candidior postquam tondenti barba cadebat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS22)
et cultor nemorum, cui pinguia Ceae ter centum nivei tondent dumeta iuvenci;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:6)
Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata tondentur, noctes lentus non deficit humor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION