라틴어 문장 검색

Caesar oppidi natura perspecta aquae inopia ab oppugnatione eius deterritus protinus profectus circiter milia passuum IIII ad aquam facit castra atque inde quarta vigilia egressus redit rursus ad ea castra quae ad Aggar habuerat.
(카이사르, 아프리카 전기 76:4)
et partim tempestate impediti vigiles non poterant diligentiam praestare, partim illo responso deterrebantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:17)
qua oratione deterritos amplius iugulationem non fecisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 16:9)
Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:2)
nec divulgata Caesaris hortatio subsequi legionurn aut laborem aut pugnandi poterat cupiditatem, ut magis deterrendi et continendi a periculosissimis essent dimicationibus quam incitandi ad pugnandum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 22:3)
Caesari victori sibique infame esse statueret regna sociorum atque amicorum ab externo rege occupari, nuntios confestim ad Pharnacem misit, Armenia Cappadociaque decederet neve occupatione belli civilis populi Romani ius maiestatemque temptaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:4)
Ibi habita contione militum temptat animos;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:14)
Itaque deterritus non est quo minus prima acie pro vallo instructa reliqua pars exercitus opus faceret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:3)
ac tametsi magnopere admirabatur Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res saepe temptata etsi impetus eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo perseverandum putabat.
(카이사르, 내란기, 1권 26:5)
Ita saepius rem frustra temptatam Caesar aliquando dimittendam sibi iudicat et de bello agendum.
(카이사르, 내란기, 1권 26:13)
Interea veterem exercitum, duas Hispanias confirmari, quarum erat altera maximis beneficiis Pompei devincta, auxilia, equitatum parari, Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.
(카이사르, 내란기, 1권 29:4)
Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat.
(카이사르, 내란기, 1권 40:1)
illi vadum fluminis Sicoris temptare, si transire possent.
(카이사르, 내란기, 1권 83:12)
Temptaverunt hoc idem Massilienses postero die.
(카이사르, 내란기, 2권 14:9)
Atque hae ipsae copiae hoc infrequentiores imponuntur, quod multi Gallicis tot bellis defecerant, longumque iter ex Hispania magnum numerum deminuerat, et gravis autumnus in Apulia circumque Brundisium ex saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus omnem exercitum valetudine temptaverat.
(카이사르, 내란기, 3권 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION