라틴어 문장 검색

semper autem ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 25:4)
Senes difficiles et queruli sunt, ut aegri et convalescentes et quorum aut lassitudine aut detractione sanguinis ex haustus est calor ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 99:4)
semper ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.45)
facinus indignum quodque nos vosque inimicasset, nisi protinus scissem te nescisse faciendum, sed conscientiae tuae purgatione praelata 2 petere dignaris culpae calentis impunitatem, sub condicione concedo:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pudenti suo salutem 1:2)
Hae itaque, quae filios suos ex praua consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, uiris suis non debent admisceri;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:3)
Cumque diligenter ac saepe ab illo essent admoniti nequaquam ita fieri posse, ut absque purgatione sacrosancta quis oblationi sacrosanctae communicaret, ad ultimum furore commoti aiebant:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:1)
Quod equidem in uestrae gloriae sensibus caelesti conlatum munere mystica regenerationis uestrae purgatio patenter innuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:1)
gravitudo arteriace, tussis, pleuritis, pthisis, sanguinis eiectio et cetera, quae non detractionibus sed adiectionibus curantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장19)
cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit et commensus ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis est proprium providere ad naturam loci aut usum aut speciem <detractionibus aut> adiectionibus temperaturas efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum, uti id videatur recte esse formatum in aspectuque nihil desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장2)
Cum ergo, quae sunt vera, falsa videantur et nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non puto oportere esse dubium, quin ad locorum naturas aut necessitates detractiones aut adiectiones fieri debeant, sed ita, uti nihil in his operibus desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장9)
sin autem inpedientur ab angustiis aut aliis necessitatibus, tunc erit ut ingenio et acumine de symmetriis detractiones aut adiectiones fiant, uti non dissimiles veris symmetriis perficiantur venustates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장57)
Sin autem cuneorum adiectionibus et detractionibus correptiones dierum aut crescentiae ex cuneis non probabuntur fieri, quod cunei saepissime vitia faciunt, sic erit explicandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장30)
Haec his proportionibus aut adiectionibus aut detractionibus comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장25)
donec longa dies perfecto temporis orbe quia etiam post purgationem opus est tempore, ut perseveret in purgatione et sic redeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7451)
et in ipsis purgationibus bonum meritorum secutus est ordinem, ut ante aeriam, inde aquae, post ignis diceret purgationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 74113)

SEARCH

MENU NAVIGATION