라틴어 문장 검색

adeo nec luxuriae quicquam crudelitas nec crudelitati luxuria obstat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 37:1)
Nam multas ad Alexandrum epistulas mater, multas Antipater miserat, vicissimque alter alterum adroganter et acerbe pleraque facere criminabantur, quae ad dedecus aut detrimentum regiae maiestatis pertinerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:24)
Interea rex, ut inminuti exercitus detrimenta sarciret, optimum quemque Persarum in Macedonicos ordines adlegit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:32)
nam quod ad omnium cedit utilitatem, sine omnium detrimento interire non potest, vel etiam infirmari;
(단테 알리기에리, Epistolae 38:4)
vobis columbas in templo vendentibus, ubi que pretio mensurari non possunt, in detrimentum hinc inde commorantium venalia facta sunt. 7.
(단테 알리기에리, Epistolae 76:4)
" Postridie ejus diei, diploma speciale, a Congressu foederatarum coloniarum Washingtonio datum, in quo, praecipue cautum erat, ne quid detrimenti libertas Americana caperet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.21)
Postquam Eboracum Novum venerat Washingtonius, ut jurejurando sese, (prout lex postulat,) obstringeret, nequid detrimenti, eo praeside, libertas Americana caperet, a populo Congressuque petitum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.65)
quo in diplomate, ei praeceptum, ut videret, ne quid mali aut detrimenti libertas Americana caperet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.47)
detrimenta, fugas seruorum, incendia ridet;
(호라티우스의 두번째 편지, 154)
Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut - quod apertissimi sceleris est - aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:10)
"Detrimentum pecoris pastoris ignominia est, sicut e regione illius monachi vita laudatur, qui venerationi habet sacerdotes Christi et non detrahit gradui, per quem factus est Christianus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:33)
Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:31)
Crudelitas ista pietas est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:29)
Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 54:1)
Nihil interim per id omne tempus residuum crudelitatis fuit in captivos saevientibus:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION