라틴어 문장 검색

Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 16:1)
His terque quaterque Vocibus excitum postquam cessare videbat, Dum se deesse deis, ac non sibi numina, credit, Sponte per incautas audet tentare tenebras, Quod iussi timuere, fretum, temeraria prono Expertus cessisse deo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:20)
illic veneratus deos, cum Vestae quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi curas amore patriae leviores dictitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장3)
si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus quid conveniat nobis rebusque sit utile nostris, nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X142)
Alii putant Romulum vel altiore prudentia vel certi numinis providentia ita primos ordinasse menses, ut, cum praecedens Marti esset dicatus, deo plerumque hominum necatori, ut Homerus naturae conscius ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 9:1)
namque non possumus intellegere quievisse omnem tumorem et iram deorum, cum et adhuc inimica sit Iuno, et ad Troianorum perniciem addantur alia numina, ut furia, ut Iuturna:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 405)
alma parens idaea deum alma proprie est tellus ab eo quod nos alat, abusive tamen etiam aliis numinibus hoc epitheton datur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2521)
alii hunc locum aliter accipiunt, ut 'miti Baccho' non sit septimus, sed dativus et duo numina intellegamus, Liberi et Cereris - nam supra quoque ait 'in primis venerare deos':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3447)
deos qui novit agrestes qui abstinet civicis malis et aut rura habitat aut cum suis numinibus rura describit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4931)
Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinum formam animae perpetuatae, ubi consistunt, quid agant, quid possint, quid velint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:2)
Deum esse amorem turpis et vitio favens finxit libido, quoque liberior foret titulum furori numinis falsi addidit.
(세네카, 파이드라 3:1)
deum ipsum multi Aesculapium, quod medeatur aegris corporibus, quidam Osirin, antiquissimum illis gentibus numen, plerique Iovem ut rerum omnium potentem, plurimi Ditem patrem insignibus, quae in ipso manifesta, aut per ambages coniectant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장17)
hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens, quae nostro frustra iuncta fuere Lari, "numina vicinis habitantia sedibus," inquam, "iamque oculis numquam templa videnda meis, dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, este salutati tempus in omne mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 311)
sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum, nubila nascenti seu mihi Parca fuit, tu tamen e sacris hederae cultoribus unum numine debueras sustinuisse tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 33)
dique deaeque omnes post specialem invocationem transit ad generalitatem, ne quod numen praetereat, more pontificum, (per) quos ritu veteri in omnibus sacris post speciales deos, quos ad ipsum sacrum, quod fiebat, necesse erat invocari, generaliter omnia numina invocabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION