라틴어 문장 검색

Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo, non altas turris ruere et putrescere saxa, non delubra deum simulacraque fessa fatisci nec sanctum numen fati protollere finis posse neque adversus naturae foedera niti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 11:1)
Attamen, occursus hic cum Deo Verbi non effecit ut sanctus Augustinus lumen et visionem recusaret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:1)
decrerat quoniam Christum Deus incorrupto admiscere solo, sanctis quod fingere vellet dignum habuit digitis et carum condere pignus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3345)
In huius ergo uertice sanctus Albanus dari sibi a Deo aquam rogauit, statimque, incluso meatu, ante pedes eius fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:8)
De hac autem vegetatione ac vivificatione Spiritus sancti, sanctus Salvianus episcopus, ad sanctum Salonium episcopum, lib. I De gubernatione Dei, Pythagoricum testimonium inducit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:39)
Unde et Moyses cum de universa mundi ageret creatione in ipso statim Genesis exordio Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum commemorat, ut quaecunque a Deo fieri narrat, egregie facta credantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:4)
) Nec non et Apostolus teste Augustino, cum templum Spiritus sancti nominavit, aperte eum esse Deum pronuntiat, cum solius templum Dei esse dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:8)
Dicit itaque Plato hanc ante mundi constitutionem factam sive genitam a Deo esse, in quo Spiritus sancti perpetuam processionem, qua ex Deo Patre est, nobis, ni fallor, insinuat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:1)
Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 6:1)
Tale est ergo Deum Patrem ac Filium et Spiritum sanctum nos profiteri, ac si ipsum, ut dictum est, summum bonum esse praedicemus, cui, inquam, bonorum omnium plenitudini nil desit, et cujus participatione bona esse caetera constet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:4)
Haec Gerhardus intelligens, et nulla se lacrymarum prece videns proficere, summopere ducem exorat ut equum et arma sua sancto praesentaret sepulcro, quae illic Deo famulantibus pro remedio animae suae targiatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:12)
Et caritatem habeas secundumquod in epistola sancti Pauli diffinitur, et amicus Dei reputaberis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 48:2)
Ubicumque enim sancti, ibi in eorum medio Dei Verbum in singulorum praecordiis complens maria et terras.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 5:31)
Clament opera tua, clamet fides, clamet affectus, clament passiones tuae, clamet sanguis tuus, sicut sancti Abel, de quo dixit Deus ad Cain:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:11)
Nec ego sanctus Ambrosius, nec tu dominus Deus.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 119)

SEARCH

MENU NAVIGATION