라틴어 문장 검색

valde enim turpe est, ut, quem non vincit homo, vincat libido et obruatur vino, qui non vincitur ferro.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 7:2)
Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia qua homo eripitur diabolo, tamquam leoni rugienti et quem devoret inquirenti!
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:6)
Ad postremum autem et quid esset quod adversum hoc dici posset requirebat, quod homines utriusque sexus, omnium aetatum, diversis stellarum motibus in vitam editi, regionibus sub quibus geniti sunt longe distantibus, omnes tamen isti, aut hiantibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in navi fluctu obruti, eodem genere mortis eodemque ictu temporis universi simul interirent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 28:1)
Nam si Britanniam Gallia devoraverit, quemadmodum vulgi sermones (parati semper actionibus regum ambitionis notam inurere) divinant, dum vero res profecto esset exempli perniciosi, ut minor status a maiore opprimeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 19:2)
Ista lex a cancellarii suspicionibus fluxisse existimata est, qui cum vir austerus et imperiosus esset, atque in aula regia inimicos nonnullos sibi infensissimos degere cognosceret, suae securitati prospexit invidiam suam generali legis ordinatione obruens, praesidium nempe hoc cum omnibus consiliariis et nobilibus communicando.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 31:4)
Sunt enim illi supra captum maximae partis hominum, et ab opinionum vulgarium ventis facile obruuntur et extinguuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:7)
Licet enim hujusmodi res sint in immensum obrutae grandi mole mendaciorum et fabularum, tamen inspiciendum paulisper si forte subsit et lateat in aliquibus earum aliqua operatio naturalis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:2)
hunc autem motum Motum Generationis Saturni, quia natus statim devoratur et absorbetur, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:15)
Non est vitium quod tanto hominem pudore obruit, quam si falsus vir perfidus inveniatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:5)
Plutarchus non abs re inquit mallem sane multo ut homines dicerent nunquam fuisse talem in rerum natura virum, qualis ferebatur Plutarchus, quam ut dicerent fuisse quendam Plutarchum qui liberos suos recens natos comedere et devorare solitus erat, quod poetae de Saturno memorant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:5)
sapiantiae crocodili, qui lachrymas emittit, cum devorare cupit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 2:5)
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra, Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis, Nec parcens irae uetat hunc sua tecta subire.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:2)
Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt; nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.
(불가타 성경, 호세아서, 5장7)
Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION