라틴어 문장 검색

traxit autem hoc de Celtiberorum more, qui, ut in Sal- lustio legimus, se regibus devovent et post eos vitam refutant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2182)
[tamen ea carere diutius non potes] quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. VII.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 16:2)
esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates - malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim viro - , num etiam eius collega P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 79:1)
at vero apud maiores tanta religionis vis fuit, ut quidam imperatores etiam se ipsos dis inmortalibus capite velato verbis certis pro re publica devoverent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:1)
Quid, quod Agamemnon cum devovisset Dianae, quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, immolavit Iphigeniam, qua nihil erat eo quidem anno natum pulchrius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:1)
vixerat M'. Curius cum P. Decio, qui quinquennio ante eum consulem se pro re publica quarto consulatu devoverat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:4)
post triennium autem, cum consul esset, devovit se et in aciem Latinorum inrupit armatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 75:3)
In monte Remus auspicio se devovet atque secundam Solus avem servat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 155:3)
post triennium autem, cum consul esset, devovit se et in aciem Latinorum irrupit armatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 75:3)
hinc Remus auspicio se devovet atque secundam solus avem servat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 155:3)
cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 16:4)
vera quidem laude probitatis, diligentiae, religionis neque me tibi neque quemquam antepono, amoris vero erga me, cum a fraterno amore domesticoque discessi, tibi primas defero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 11:4)
in Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 12 2:10)
quod scribis non oportuisse 'Metellum, fratrem tuum, ob dictum a me oppugnari,' primum hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam plenam humanitatis ac pietatis voluntatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 8:1)
ego dolori tuo non solum ignosco, sed summam etiam laudem tribuo (meus enim me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION