라틴어 문장 검색

Qualiter Assyrios renovant incendia nidos, Una decem quotiens saecula vixit avis, Taliter exuta est veterem nova Roma senectam Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VII1)
scaenis agitatus famosus, celebratus tragoediis, qualiter a Graecis in scaena inducitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4717)
et quamvis Hesiodus dicat qualiter coniunctus sit Euander, tamen quidam aiunt Thestii filias Ledam et Hypermestram fuisse, Ledae et Tyndarei filias Clytemestram Helenam et Timandram fuisse, quam duxit uxorem Echemus Arcas, cuius filius Euander:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1304)
cum ergo de suo armento ad sua sacrificia boves dedisset, inventi sunt duo senes, vel ut quidam tradunt ab Euandro dati, Pinarius et Potitius, quibus qualiter se coli vellet ostendit, scilicet ut mane et vespere ei sacrificaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2696)
qualis ubi aut leporem pro 'qualiter'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5601)
micat scilicet Ascanius fulget qualiter gemma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1341)
nam apud Arcadas pro Iove colitur, quod primus osten- derit, qualiter apes debeant reparari, ut ait poeta de hoc ipso Aristaeo "tempus et Arcadii memoranda inventa magistri pandere". 'cultor' autem pro incola.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 145)
Ecce, Corinna venit, tunica velata recincta, Candida dividua colla tegente coma - Qualiter in thalamos famosa Semiramis isse Dicitur, et multis Lais amata viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 56)
Suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora, Qualiter abiecta de nive manat aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 740)
lacrimae cadunt per ora et assiduo genae rore irrigantur, qualiter Tauri iugis tepido madescunt imbre percussae nives.
(세네카, 파이드라 5:11)
Qualiter hoc mentiris, sic mentita es super uxorem meam.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 1:28)
Et vide ne accidat tibi qualiter evenit cuidam negociatori de coniuge sua.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:14)
Litteras tuas Romae positus accepi, quibus an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoveant, sollicitus inquiris, viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluvios viderim poetarum carminibus inlustres aut urbes moenium situ inclitas aut montes numinum opinione vulgatos aut campos proeliorum replicatione monstrabiles, quia voluptuosum censeas quae lectione compereris eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu, quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 1:1)
nam licet in praesentiarum sis potissimus magistratus et in lares Philagrianos patricius apex tantis post saeculis tua tantum felicitate remeaverit, invenis tamen, vir amicitiarum servantissime, qualiter honorum tuorum crescat communione fastigium, raroque genere exempli altitudinem tuam humilitate sublimas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Felici suo salutem 1:2)
pro quo precem sedulam fundo, ut perspectus chartulis suis si quid iure competit instruatis, quae qualiterve sint obicienda.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION