라틴어 문장 검색

Sed ne epistulae modum excedam, quae non debet sinistram manum legentis inplere, in alium diem hanc litem cum dialecticis differam nimium subtilibus et hoc solum curantibus, non et hoc.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 13:7)
eodem loco pone dialecticos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 5:3)
Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii veternosissimi nodos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:6)
Ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 38:7)
At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur, segreganda fuerunt et ideo seposita sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 5:3)
Seneca Lucilio suo salutem Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris, et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1141)
Dialectici veteres ista distinguunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 12:1)
Omnia animalia dialectica nasci oportet, ut istam finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram intellegant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 10:3)
Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, conpositio uerborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset;
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 1:3)
nam in narratione, cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 26:3)
sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 1:12)
phrasin non uulgarem nec sordidam sed lectam, genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum, non lentas nec uacuas explicationes sed plus sensuum quam uerborum habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 7:2)
uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 10:5)
Recolo nihil fuisse me iuuene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alias alia inclinatione uocis uelut sua quisque modulatione cantabat.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 10:7)
Sed ne uos diutius infatuem, quia dixeram me FVSCI ARELLI explicationes subiecturum, hic suasoriae finem faciam:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION