라틴어 문장 검색

ut, si multas causas faciendi, quod arguit, reo dicet accusator fuisse, nos, non enumeratis singulis, semel hoc in totum negemus, quia non, quisquis causam faciendi sceleris habuit, et fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 302:2)
CESTIVS nec Latronem secutus est dicentem nescisse se hodieque nescire, nec Varium Geminum confitentem, sed rapuisse apertius negauit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 10:7)
nunc vero non extorta est dum negaretur, sed, dum offerretur accepta, et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per illam praesentiam creditum est eum etiam ad clericatum suscipiendum posse desiderantibus consentire.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 12:7)
Cum Q. Scaevola, aequalis et conlega meus, homo omnium et disciplina iuris civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque acutissimus et oratione maxime limatus atque subtilis atque, ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium iuris peritissimus, ex scripto testamentorum iura defenderet negaretque, nisi postumus et natus et, ante quam in suam tutelam veniret, mortuus esset, heredem eum esse posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum heres institutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 180:3)
Negat enim sine furore Democritus quemquam poe+tam magnum esse posse, quod idem dicit Plato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 117:2)
qui tamen dicat pro illo ne feceris non feceris, in idem incidat vitium, quia alterum negandi est alterum vetandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 198:3)
qui non recipiet, et iniquam condicionem et a multis contemni iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui deos agere rerum humanarum curam negarent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 27:1)
"Cum dicatis," inquit, "sine liberalibus studiis ad virtutem non perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 31:1)
Latro tamen negabat patrem daturum manus bono aduersus se animo factum, sed consensum filiorum aduersus patrem dicturum.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 22:5)
Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi dedisse dono hodie, qua te illi donatum esse dixeras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2251)
Ille enim id solum fieri posse dicit, quod aut sit verum aut futurum sit verum, et, quicquid futurum sit, id dicit fieri necesse esse et, quicquid non sit futurum, id negat fieri posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 21:2)
Nam aut ita consistendum est, ut id quo de agitur factum neges aut, si factum fateare, neges eam vim habere atque id esse quod adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve defendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 1:2)
Nam nihil interest neget quis vel taceat an obscure respondeat quantum adhoc ut incertum dimittat interrogantem, ut lex dicit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 13:4)
Nam cum obiceretur, inquit, Rodiensibus quod bellum populo Romano facere voluissent, negavit poena esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime voluissent, induxisseque eum dicit quam dialectici ἐπαγωγήν appellant, rem admodum insidiosam et sophisticam neque ad veritates magis quam ad captiones repertam, cum conatus sit exemplis decipientibus conligere confirmareque, neminem qui male facere voluit plecti aequum esse, nisi quod factum voluit etiam fecerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 36:1)
nam nec negat, nec confirmat eos navigasse, ne aut eis demat securitatem, aut quod supra dixit falsum sit, non posse navigare Graecos, nisi homine immolato:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1362)

SEARCH

MENU NAVIGATION