라틴어 문장 검색

plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 320:2)
edictum deinde a dictatore propositum confirmavit animos Servili fere consulis edicto conveniens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 321:1)
ternae inde datae consulibus, quattuor dictator usus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 322:2)
dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat, fundit exuitque castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 332:1)
dictator triumphans urbem invehitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 334:2)
sed milites extrahi rem criminantes ut dictator, priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret, inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in adversos montes agmen erigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 336:1)
tanta cum gratia tum arte praeparaverant faeneratores quae non modo plebem sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 338:2)
quod ad me attinet, neque frustrabor ultra cives meos neque ipse 10 frustra dictator ero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:3)
privatus potius quam dictator seditioni interero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:6)
itaque, quamquam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen, quoniam in consulum verba iurassent, sacramento teneri militem rati, per causam renovati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 343:2)
Cassius deinde et Proculus Verginius consules facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 443:2)
saepe deinde et Verginium consulem in contionibus velut vaticinantem audiebat, pestilens collegae munus esse, agros illos servitutem iis qui acceperint laturos, regno viam fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 447:1)
Verginius dicere passurum se adsignari agros, dum ne cui nisi civi Romano adsignentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 449:3)
vota erat Latino bello a Postumio dictatore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 460:2)
igitur non patrum magis quam plebis studiis Caeso Fabius cum T. Verginio consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua ex parte incohata concordiae spe primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 531:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION