라틴어 문장 검색

Nonne Cincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendo dignitatem in termino cum, assumptus ab aratro, dictator factus est, ut Livius refert, et post victoriam, post triumphum, sceptro inperatorio restituto consulibus, sudaturus post boves ad stivam libere reversus est? 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:26)
"Itaque" inquit "et maiores nostri ab aratro duxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset". 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:28)
Nam quanquam scribe divini eloquii multi sint, unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos explicare dignatus est. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:34)
Forum Iulii vero et Ystria non nisi leve Ytalie esse possunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 81:3)
Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae condicionis narro statum - horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi - viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolin et Alpes Iulias cotidie Romanus sanguis effunditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:8)
qualis erat nuper tragico pollutus adulter concubitu, qui tunc leges revocabat amaras omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam solveret et patruo similes effunderet offas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II18)
"ubi nunc, lex Iulia?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II21)
Sed placet Vrsidio lex Iulia, tollere dulcem cogitat heredem, cariturus turture magno mullorumque iubis et captatore macello.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI14)
quis fructus generis tabula iactare capaci Corvinum, posthac multa contingere virga fumosos equitum cum dictatore magistros, si coram Lepidis male vivitur?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII3)
cognatorum aliquis titulo ter consulis atque castrorum imperiis et dictatoris honore functus ad has epulas solito maturius ibat, erectum domito referens a monte ligonem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI31)
Apud Regilli lacum dimicavit diu Marte vario, donec Postumius ipse dictator signum in hostis iaculatus est - novum et insigne commentum - , ut inde re- peteretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 2:1)
Sed hos praecipue Titus Quinctius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Manili consulis castra egregia victoria recuperavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 12:1)
Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 15:1)
Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumpsit, hunc Quinctii dictatoris imperio in medio foro magister equitum Servilius Ahala confodit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 17:3)
Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento, Drepanis, Panhormo, Eryce Lilybaeoque detraxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION