라틴어 문장 검색

Nemo difficulter ad naturam reducitur, nisi qui ab illa defecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 5:1)
quid, cum somno vitiatur et quae ebrietas fuit, cruditas facta est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:4)
Inde pallor et nervorum vino madentium tremor et miserabilior ex cruditatibus quam ex fame macies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:1)
Nec difficulter mihi, ut inciperem melius cenare, persuasit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 21:7)
Eodem modo aliquid difficulter secari cogitavimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 17:4)
ipse quoque hoc futurum prouideram, ut memoriae eius, quotiens occasio fuisset, difficulter auellerer.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 20:2)
nec tamen mirum est si difficulter adprehenditur uitio tam uicina uirtus.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 5:9)
puto difficulter postea in me parricidium credes.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 16:4)
in angusto vero comprensus aut distulit, id est timide negavit, aut promisit, sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et vix exeunti- bus verbis ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 7:1)
facile est enim teneros adhuc animos componere, difficulter reciduntur vitia quae nobiscum creverunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 94:2)
Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
(세네카, De Providentia, book 1 23:4)
Lenior ieiunio mors est, cruditate dissiliunt.
(세네카, De Providentia, book 1 46:4)
Relictis iis, quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostrae adludentia sequamur, sed sciamus omnia aeque levia esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter vana.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:2)
decessit puella ante diem nuptiarum, dubiis signis cruditatis et ueneni.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.5)
Quidam duos filios sub nouerca amisit, dubiis signis cruditatis et ueneni.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION