라틴어 문장 검색

legant Bernardum in libro De Consideratione;
(단테 알리기에리, Epistolae 122:11)
PATRIS Patriae vitam, opus, sive ad viri virtutes, sive ad praeclaras res ab illo et inceptas et perfectas spectemus, omni cura omnique diligentia dignissimum, sermone Latino, procul quidem Roma et Romuleo flumine, ignotus exarare aggredior.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.1)
Diligentia, industria, et vigilantia Washingtonii hoc in itinere clarissime sunt perspectae;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.28)
hique, qui easdem regiones postea peragrarunt, plurimum virtuti simul ac diligentiae ejus sese debere confitebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.29)
tantaque diligentia operi incubuit, ut, priusquam lucesceret, munimentum vallumque castris pene circumjecerit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.34)
gubernatorisque ea fuit vigilantia, ut pars quaeque diligentia maxima custodiretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.53)
Et ceteris de eo, quae sequuntur, explicitis non minore* in tertio gradu adhibuit diligentiam dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:16)
Grandis ergo virtutis est et sollicitae diligentiae superare, quod natus sis in carne, non carnaliter vivere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis observare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:10)
Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis,aetatis, artium officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 50:1)
quod alioquin gens omnium stupidissima eo studio, ea diligentia anquirit, ut illud in usus suos eruere videantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DELMATICUM 3:1)
Nec minus de sacrificiorum usu quam de deorum scientia diligentiam suam pandit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 1:1)
Sic enim diversas ficos diligentiae suae more dinumerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 1:2)
In qua quidem re mirari est poetae huius occultissimam diligentiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 15:1)
Sed nec hoc verbum ex diligentia Virgiliana venire mihi videtur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 6:1)
Σπεῦδε βραδέως, per quod monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et tarditas diligentiae, ex quibus duobus contrariis fit maturitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION