라틴어 문장 검색

et ut rem perspicuam quam paucissimis verbis agam, dubitari hoc potest, recuperatores, utri oppugnasse videantur, qui ad villam venerunt, an qui in villa manserunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 2:11)
est quaedam tamen ita perspicua veritas ut eam infirmare nulla res possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장3)
in hac causa, iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum, tamen de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum debet valere, hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae factae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:1)
nunc vero, cum id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi detrimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum esse delectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 5:3)
illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:6)
Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem esse debere, carere versibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 1:4)
Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illa perspicue vitia contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:5)
sed tamen earum causarum quae non sunt constantes aliae sunt perspicuae, aliae latent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장1)
Perspicuae sunt quae appetitionem animi iudiciumque tangunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장2)
iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem exsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장1)
sed gravius est quod alter ab altero persaepe dinosci nequit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말134)
quae cum constent, perspicuum debet esse animos, cum e corpore excesserint, sive illi sint animales, id est spirabiles, sive ignei, sublime ferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 39:8)
cum vero perspicuum sit nihil posse in eo esse qui ipse non sit, quid potest esse in eo odiosum qui nec careat nec sentiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:3)
in corpore autem perspicuum est vel extincto animo vel elapso nullum residere sensum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:11)
Atque hoc quidem perspicuum est, tum aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urgere videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION