라틴어 문장 검색

quia, quod per ignem divisum est, minus celeriter coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:6)
quia, quod vetus est, sutura non coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 4:2)
Igitur, demissis eodem modo digitis, leniter pertractanda vesica est, et discutienda si qua coierunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:5)
nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:8)
Jugulum vero, si transversum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit, et, nisi movetur, sanari sine vinctura potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 2:1)
Nonnumquam etiam, levius ipso osse affecto, et inter initia neglecto, non pus, sed humor quidam mucis similis intus coit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 9:5)
potestque ea ratione et os coire, et vulnus sanescere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 34:5)
Nonnumquam etiam in magno vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur, neque ceteris coeant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 35:1)
possunt enim coire.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 37:2)
Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius callus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 39:10)
In cubito autem tria coire ossa, humeri, radii, et cubiti ipsius, ex iis, quae prima parte hujus voluminis posita sunt, intelligi potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 1:1)
Intacti cum claustra freti, coëuntibus aequor armatum scopulis, audax inrumperet Argo Aeetam Colchosque petens, propiore periclo omnibus attonitis, solus post numina Tiphys incolumem tenui damno servasse carinam fertur et ancipitem montis vitasse ruinam deceptoque vagae concursu rupis in altum victricem duxisse ratem;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:1)
quos forma diremit, materies cognata tenet discrimine nullo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De quadriga marmorea3)
Torvus aper fulvusque leo coiere superbis viribus, hic saeta saevior, ille iuba;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De apro et leone1)
haud secus omnigenis coeuntia numina turmis ad patris venere domos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia33)

SEARCH

MENU NAVIGATION