라틴어 문장 검색

hoc neque Geryon triplex nec turbidus Orci ianitor aequabit nec si concurrat in unum vis hydrae Syllaeque fames et flamma Chimaerae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:150)
nam cetera pontus circuit exiguo dirimi se limite passus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:204)
quaesitor in alto conspicuus solio pertemptat crimina Minos et iustis dirimit sontes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:281)
Nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus, quae contendentium litem disputationemque dirimerent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 11:4)
vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 1:2)
Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum compluvia decurrant, et velut mersae cacuminibus in terram despiciant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 3:2)
ordines autem quinum pedum spatiis dirimuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:3)
nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore, signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 2:2)
Itaque quo tempore malvae florent, cum est earum maxima multitudo, si vas aeneum simile miliario vespere ponatur inter alvos, et in fundum eius lumen aliquod demittitur, undique papiliones concurrunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 9:1)
silvas quoque profunda palus ambibat nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장5)
concurrentis desertores per manipulos componit, armat lixas traiectisque in continentem navibus vexillum tironum in Syriam euntium intercipit, regulis Cilicum ut se auxiliis iuvarent scribit, haud ignavo ad ministeria belli iuvene Pisone, quamquam suscipiendum bellum abnuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장4)
sed Caesar missis ad senatum litteris disseruit morem fuisse maioribus, quoties dirimerent amicitias, interdicere domo eumque finem gratiae ponere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장4)
inter quae Pharasmanes Orodesque, dum strenuis adsunt aut dubitantibus subveniunt, conspicui eoque gnari, clamore telis equis concurrunt, instantius Pharasmanes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장7)
simul adfinitatem Claudius diremit, adactusque Silanus eiurare magistratum, et reliquus praeturae dies in Eprium Marcellum conlatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장6)
ac ni proelium nox diremisset, coepta patrataque expugnatio eundem intra diem foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION