라틴어 문장 검색

Ad has itaque dissolvendas controversias cum me sufficere arbitrarentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis, ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum videtur, conversatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint, unanimiter postulant ne talentum mihi a Domino commissum multiplicare differam;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:11)
Unde Maximus episcopus in expositione symboli quod dicitur apostolorum, quae legitur in quinta Quadragesimae Dominica his verbis insinuat [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:3)
Sed et quando hominibus apparere ad aliquid docendum Deus legitur, Filio id magis quam alteri personae tribuitur, eo quod docere ad sapientiam necesse pertineat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:16)
quod qui ignorat, legat saltem Hieronymum contra Jovinianum, et viderit quanta de eorum virtutibus et caeterorum gentilium referat, ad impudentiam scilicet illius haeretici conterendam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:8)
Legimus et quorumdam sanctorum animas ne quid doloris in exitu suo paterentur, ad melodiae dulcedinem sponte hinc egressas fuisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:2)
Pluribus quoque testimoniis sanctorum didicimus Platonicam sectam Catholicae fidei plurimum concordare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:9)
Mirantur, inquit, quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt vel legunt Platonem, eum de Deo ista sensisse quae multum congruere veritati nostrae religionis, agnoscuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:13)
Unde nonnulli putaverunt eum quando perrexit in Aegyptum, Jeremiam audisse, vel Scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:14)
Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Jeremiam videre potuit tanto ante defunctum, nec easdem Scripturas legit in Graeco, quae nondum fuerant in Graecum translatae;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:17)
nisi quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptiacas, ita et istas per interpretem didicit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:18)
Adeo autem ipsa Platonis dicta verbis Domini atque praedicationi ejus consonare videntur, ut sicut idem praedictus doctor in secundo de doctrina Christiana profitetur, quidam lectores et dilectores Platonis ausi sunt in tantam prorumpere insaniam, quod dicerent Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:19)
Hinc etiam Ptolemaeus rex in Platonis dogma eadem videri, ni fallor, dictus est, quod Deum et mentem, id est Patrem et Verbum, ex Platonicis scriptis didicerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:20)
, 11, 12)," non ibi legi. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:10)
Legi ibi quia "Verbum Deus non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sex ex Deo natum est (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:11)
, 14)," non ibi legi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION