라틴어 문장 검색

sic, cum Threïcia primum sudaret in hasta, flumina laverunt puerum Rhodopeia Martem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:323)
mutatumque senem plumis et fronde sorores et fluvium, nati qui vulnera lavit anheli;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:67)
susceptum puerum redimitae tempora Nymphae auri fonte lavant:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:181)
Nam eas quoque refert esse, in quibus familia, sed tamen feriis, lavetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 19:3)
sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 2:4)
Minus tamen claudicabunt armenta, si opere disiunctis multa frigida laventur pedes;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:4)
Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti muria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 9:2)
deinde alvum marina aqua vel muria dura lavare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti faucibus infundere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 9:6)
Mox ulcera lavantur aceto, et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 22:3)
si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno, cohortales aves pulvere vel cinere lavari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 4:3)
Vasa, quibus aqua praebetur, similia esse debent gallinariis, quae colla bibentium admittant, et cupientes lavari propter angustias non recipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 5:2)
solum veneni crimen visus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis firmabant, in convivio Germanici, cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos arguentes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장3)
atque illa simulationum nescia, cum propter discumberet, non vultu aut sermone flecti, nullos attingere cibos, donec advertit Tiberius, forte an quia audiverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장2)
nam Tiberius, incertum an offensus tantoque magis iram premens, instaurari epulas iubet discumbitque ultra solitum, quasi honori abeuntis amici tribueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장9)
ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo ignaro Caesare ut paucos post dies epulantem apud se maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore discubuisset, atque ille functam fato responderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION