라틴어 문장 검색

Primus ab aequorea percussis cuspide saxis Thessalicus sonipes bellis feralibus omen Exsiluit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:72)
Si vos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra, Et sequerer duros aeterni Martis Alanos, Passus Achaemeniis late discurrere campis, In tutam trepidos numquam Babylona coegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:4)
interque maritos Discurrens Aegypton habet, Romamque meretur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:19)
Et cladem fovere Noti, percussaque flama Turbine, non alio motu per tecta cucurrit, Quam solet aetherio lampas discurrere sulco, Materiaque carens atque ardens aere solo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:36)
Condita cum tibi sit iam sexagensima messis Et facies multo splendeat alba pilo, Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est, Cui non mane feras inrequietus Have;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVIII1)
Nec vaga tam tenui discurrit aranea tela, Tam leve nec bombyx pendulus urguet opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII8)
Sexagena teras cum limina mane senator, Esse tibi videor desidiosus eques, Quod non a prima discurram luce per urbem Et referam lassus basia mille domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIX1)
emicvit exsiluit, quasi quae consistebat invita, locumque damnaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1751)
gradivumque patrem gradivum θοῦρον *̓́αρηα, id est exilientem in proelia, quod in bellantibus sit necesse est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 351)
ita enim capreae suspensionis super saxa currunt, ut putes cadere illas cum exiliunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1524)
ambitores etiam dicuntur qui ut honores consequantur discurrendo et rogando suffragia adquirunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2838)
alii dicunt 'pascentes volando' et referunt ad naturam columbarum, quae exilientes pascere consuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1988)
uno enim momento potest universa discurrere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7203)
discurrunt alii ad portas primosque trucidant subaudis 'inproviso':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5771)
saepe exilit, dum volvitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6882)

SEARCH

MENU NAVIGATION