라틴어 문장 검색

in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Fallacia Alia aliam trudit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4119)
Quo trudis?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3263)
Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 4:5)
incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et disiice corpora ponto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 6:2)
Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina, nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 10:3)
- hic, ubi disiectas moles avolsaque saxis saxa vides mixtoque undantem pulvere fumum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:12)
pars grandia trudunt obnixae frumenta umeris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:8)
Fecundum concute pectus, disice compositam pacem, sere crimina belli:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 15:8)
Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, disiectae procul ut moles desertaque montis stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:4)
ut prima novercae monstra manu geminosque premens eliserit angues, ut bello egregias idem disiecerit urbes, Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae pertulerit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:5)
Haec duo praeterea disiectis oppida muris, reliquias veterumque vides monimenta virorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:9)
turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas disiectique duces desolatique manipli tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:2)
ille securi adversi frontem mediam mentumque reducta disicit et sparso late rigat arma cruore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:12)
Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes vestigatque virum et disiecta per agmina magna voce vocat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION