라틴어 문장 검색

tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus Vestaque pro Latio multa locuta suo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권236)
"et poenas Gallia victa dabit, tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur effice, nec sedes desere, Vesta, tuas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권241)
sic incesta perit, quia quam violavit, in illam conditur, et Tellus Vestaque numen idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권298)
haec est illa dies, qua tu purgamina Vestae, Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권465)
"Quaecumque est causa videndi has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 27:2)
Si tamen haec superi cernunt, si numina divum sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, quandocumque mihi poenas dabis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:11)
Pater huius erat, qui numina divum sperneret et nullos aris adoleret odores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 76:2)
Hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes, vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis ferre solet pedibus divum gratissima regi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:13)
"Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem), diva tamen veni, non ut delubra diesque des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 53:1)
Huc omnis populi passim matrumque patrumque obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant, Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 64:1)
Quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 69:7)
" paruit, et ducens " haec sunt fora Caesaris," inquit, "haec est a sacris quae via nomen habet, hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, haec fuit antiqui regia parva Numae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 117)
"genus hoc hominum tremit infula et omne pulvinar divum, lotus procul absit et unctus;"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3153)
hos habuere deos Ancus, Numitor, Numa, Tullus, talia Pergameas fugerunt numina flammas, sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra penatum, talis et antiquum servavit terror asylum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권71)
Roma triumphantis quotiens ducis inclyta currum plausibus excepit, totiens altaria divum addidit et spoliis sibimet nova numina fecit - numina, quae patriis cum moenibus eruta nullum praesidium potuere suis adferre sacellis!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2125)

SEARCH

MENU NAVIGATION