라틴어 문장 검색

sed quod praesens condicio poscebat, ratione consilio praeceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장8)
Igitur non crimine, non accusatore existente, quia speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis conversus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immittit iubetque praevenire conatus consulis, occupare velut arcem eius, opprimere delectam iuventutem, quia Vestinus imminentis foro aedis decoraque servitia et pari aetate habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장1)
vidit namque, ut paulo ante dicebam, cum condicione temporum et diversitate aurium formam quoque ac speciem orationis esse mutandam.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 2:1)
similis eloquentiae condicio.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 8:1)
servos condicionis huius per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae exsolvant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 4:5)
iniquissima haec bellorum condicio est:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 2:2)
priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 3:1)
nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam servos, fide et adfectu teneri putatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:4)
noster hic dolor, nostrum vulnus, nobis tam longae absentiae condicione ante quadriennium amissus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 5:2)
nec deerat Otho protendens manus adorare vulgum, iacere oscula et omnia serviliter pro dominatione.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 36장5)
mox e plebe infima C. Marius et nobilium saevissimus L. Sulla victam armis libertatem in dominationem verterunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장5)
audire condiciones ac reddere parabat, cum praecipites exploratores adesse hostem nuntiavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장2)
Sed Vitellius adventu fratris et inrepentibus dominationis magistris superbior et atrocior occidi Dolabellam iussit, quem in coloniam Aquinatem sepositum ab Othone rettulimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장1)
postquam nulla dictis fides et a domino noscebatur condicione fugitivus, nomine Geta, sumptum de eo supplicium in servilem modum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 72장4)
melior interpretatio, mitem virum abhorrere a sanguine et caedibus, eoque crebris cum Vitellio sermonibus de pace ponendisque per condicionem armis agitare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION