라틴어 문장 검색

Ergo igitur metis die propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:10)
"nam cum coeperis deae servire, tunc magis senties fructum tuae libertatis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:12)
dum in arca cerebri Bacchus dominatur,
(ARCHIPOETA, IV59)
libertatis titulo volens gloriari,
(ARCHIPOETA, IX41)
cuius esse debuit summa libertatis,
(ARCHIPOETA, IX51)
ibique, cum diu acerrime et animose ex utraque parte pugnatum esset, maxima pars paganae multitudinis funditus deleta et occisa est, ita qualiter nunquam in aliqua regione in una die, ante nec post, ex eis occisam esse audivimus, et Christiani victoriam honorifice tenuerunt et loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 5 8:3)
Cui, cum ad naves cum ingenti praeda reverterentur, Osric, Hamtunensium comes, cum suis, et Aethelwulf comes, cum Bearrocensibus, viriliter obviaverunt, consertoque proelio oppido pagani passim trucidantur, et, cum diutius resistere non possent, muliebriter fugam arripiunt, et Christiani loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 18 21:3)
paganis nimium gloriantibus, ipso cum magna suorum parte ibidem occiso, inimici loco funeris dominati sunt, et totam illam regionem suo dominio subdiderunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 33 36:3)
Cumque ibi diu utrique resisterent, altero paganorum comite occiso, et maxima exercitus parte deleta, ceterisque fuga elapsis, Christiani victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 35 38:4)
Christianis demum terga vertentibus, pagani, victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt, ibique Aethelwulfus praefatus comes inter ceteros occubuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 36 39:4)
Quibus hinc inde hostiliter convenientibus, et diu resistentibus, pagani victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 40 43:3)
peraudacitatem persequentium decipientes, iterum in proelium prodeunt, et victoriam capientes, loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:5)
Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:17)
Per eum namque praestatur, ut ipsae etiam quae liberales disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt, appellantur, quid in se habeant liberale noscatur.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:3)
Neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum veritati.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION