라틴어 문장 검색

Sororem etiam quam sui splendoris depauperaverat ornamentis ei veste jucunditatis reddita [0440B] reginae venienti jubet occurrere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:13)
Puellae vero aquarum pulchritudo non solum hominibus suam furaretur rationem, verum etiam coelestes suae deitatis cogeret oblivisci, locis fluvialibus emergentes, quasi tributariae reginae venienti, pigmentarii nectaris praesentabant munuscula;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:22)
Dum haec excusatione via reginae aditum mihi pararet favorabilem, [0447B] ejusque gratiam favorabilius mereretur, insuper majora audiendi mihi compararet fiduciam, cujusdam meae dubitationis ambiguum, quod nimiae inquietationis impulsu meae mentis conturbabat hospitium, ejus exponens examini, in haec verba quaestionis exivi:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:6)
Nihil, inquam, o regina coelestis, affectuosiori desiderio, quam hujus quaestionis enodationem esurio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:5)
Nam cunctas si spargat opes, si munera fundat [0467A] Dives, et in laudem spiret, tentetque favorem Munere lucrari, tamen hujus muneris auctor, Ductor et auriga nisi sit discretio, nullus Fructus erit, quoniam laudem non dona merentur, Sed potius mercantur eam, nisi facta decenter Discrete fuerint, pro munere namque frequenter Laus datur hypocrita, famae simulatio falsa, Simia laudis, horum umbratilis umbra favoris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:27)
Isti penes munera laudes, penes dona favores, penes pretium praeconia famae blandientis constituunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:8)
Nam si ille pro quo munus eloquitur, tanta fuerit turpitudinis tempestate dejectus, ut in eo vix naturalium donorum fragmenta resultent, ei pulchritudinis praerogativam adulationis poemata somniabunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:14)
Quid est igitur adulationis inunctio, nisi donorum emunctio?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:21)
Ille etiam qui excedentis prodigalitatis effluxu naturae donis abutitur, fortunae muneribus damno nimiae dilapidationis exuitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:11)
O mundanae regionis regina!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:19)
Ac dehinc nimia dilectione commendato duce fratreque ejus in donis plurimis et osculo pacis, in terram regni sui reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:2)
Ubi mira affluentia ciborum in frumunto, hordeo, vino et oleo plurimaque venatione ex imperatoris dono duci oblata est, caeteris licentia vendendi et emendi concessa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:11)
ubi non minori pinguedine donorum imperatoris sibi satisfactum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:14)
Dehinc post aliquot dies discedens, ad Phinopolim, civitatem praeclaram, descendens, illic similiter ex imperatoris dono omnem abundantiam [0415A] necessariorum habuit per dies octo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:15)
Baldewinus, Hamaicorum comes, et Henricus de Ascha, intellecta ducis legatione ad imperatorem destinata, primo diluculo, duce ignorante, viam anticipaverunt in Constantinopolim, ut legatos praevenientes ab imperatore majora dona consequerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION