라틴어 문장 검색

a mari vero in ipso urbis latere et portu navalis obsidio non magnae virtutis et armaturae fuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:4)
In anno secundo regni Baldewini de Burg, novi regis Jerusalem, principis Rohas civitatis, quidam Sarraceni de regno Arabiae, quidam etiam de gente Idumaeorum, quos moderni Bidumos vocant, armenta [0714A] camerorum super triginta millia, boum centum millia, greges ovium et caprarum inaudita millia de terra et regione sua educentes, et ad pascua cogentes in latere regni Damascenorum, illuc prosecuti sunt herbarum copiam, licentia et consensu principis terrae Damasci, pro pacto byzantiorum, quod ipse dominus terrae ab eis accepturus erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:1)
Hi dum pacifice in latere regni Damasci super gregem suum custodiam agerent solliciti, nec quidquam metuerent fiducia Dochini principis Damasci, cujus gratia et licentia per pascua diffusi erant cum uxoribus et [0714B] pueris, sicut mos est gentilium:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:3)
Freno itaque ori tuo inposito, cum a sapiente dicatur, "Mors et vita inmanu lingue," et alibi, "Verbosa lingua malitis indicium est," et in proverbiodicatur, "Osse caret lingua, sed frangit dorsa maligna," et a Seneca dicatur,"Cotidiana fornax nostra est lingua," oportet te linguam tuam coartare,cohercere, conpescere, atque prout possibile est, dogmare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:3)
Si extendas brachium, videas, ne tibi latus denudetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 214:16)
"Osse caret lingua, sedfrangit dorsa, maligna."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:9)
Istius convivae recumbentis annecte te lateri, ac te Deo conjunge;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:14)
Soli eratis cum duobus parentibus, inter paucos frater te latere non debuit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:4)
Latera, naticae, femora, et crura mensurae latitudinem ipsa specie significant;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:6)
alius interior tamquam lateribus attextus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:7)
Excogitatum est super his, ut homines quidam ignoti, vilitate ipsa parum cavendi, ad colligendos rumores per Antiochiae latera cuncta destinarentur, relaturi quae audirent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 6:1)
Et quoniam inedia gravi afflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem in mare, valido muro firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus, distribui militibus omne latus Isauriae defendentibus assueti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 13:1)
Et quia languente dextera letaliter ferire non potuit, iam destrictum mucronem in proprium latus impegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:4)
Quos imitatae matronae complures, opertis capitibus et basternis, per latera civitatis cuncta discurrunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 16:2)
Latius iam disseminata licentia, onerosus bonis omnibus Caesar, nullum post haec adhibens modum, orientis latera cuncta vexabat, nec honoratis parcens nec urbium primatibus nec plebeis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION