라틴어 문장 검색

sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat."
(세네카, 행복론, Liber II 143:3)
Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quominus remitteret, non fuit.
(세네카, 행복론, Liber II 144:5)
Quid, si me remittere maneo pilam iubeas ?
(세네카, 행복론, Liber VII 94:4)
Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere vitam.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 74:1)
meque iam dorso ferens qua iungit hominem spina deficiens equo, frangebat ipsas fluminis tumidi minas.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:22)
bracchia prima cadunt praedonibus inlisumque utero pectus coit, parvula dependet lateri manus et dorso fluctum curvo subit, lunata scindit cauda mare:
(세네카, 오이디푸스 6:35)
Herculeos nam iuvenis toros, Martis belligeri pectore latior, si dorso libeat cornipedis vehi, frenis Castorea mobilior manu Spartanum poteris flectere Cyllaron.
(세네카, 파이드라 11:33)
Vidensque leonem timuit descendere de dorso eius, ne eum occideret, et ipse leo timebat hominem fugiebatque cum eo.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 9. Reginae tertia historia: Simia 1:8)
non si Pegaseo vecteris in aere dorso, nec tibi si Persei moverit ala pedes;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30a4)
parvaque iam magnis admoram fontibus ora (unde pater sitiens Ennius ante bibit, et cecinit Curios fratres et Horatia pila, regiaque Aemilia vecta tropaea rate, victricisque moras Fabii pugnamque sinistram Cannensem et versos ad pia vota deos, Hannibalemque Lares Romana sede fugantis, anseris et tutum voce fuisse Iovem), cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus sic ait aurata nixus ad antra lyra:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 32)
atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis, stabant Romano pila Sabina Foro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 45)
altera classis erat Teucro damnata Quirino, pilaque feminea turpiter acta manu:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 615)
sub imagine frondis dextra per arentem florebant omina virgam, at postquam primos infans exegerat annos, reptabat super arma patris, quamque arta terebat lammina cervicem gemina complexus ab ulna livida laxatis intrabat ad oscula cristis, ludus erat puero raptas ex hoste sagittas festina tractare manu captosque per arcus flexa reluctantes in cornua trudere nervos, nunc tremulum tenero iaculum torquere lacerto inque frementis equi dorsum cum pondere conti indutas Chalybum saltu transferre catenas, inventas agitare feras et fronde latentes quaerere, deprensas modo claudere cassibus artis, nunc torto penetrare veru:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 61)
sic longi saepe putantur si sedeant, vix matre carens ut constitit infans, mox praebet dorsum sonipes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 115)
"Calais Zetusque mihi, quem ninguida cernis calcantem iam dorsa iugi?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 230)

SEARCH

MENU NAVIGATION