라틴어 문장 검색

potesne tandem dicere ut ii populi non per se, non per alium quemquam foedus mutaverint, sic Asiae civitates, ut semel venere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni vestri permansisse, et non alias earum in Philippi, alias in Ptolomaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 183:1)
dum integra omnia essent, verbis potius de iis quae ambigerentur disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 383:1)
postquam ventum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio societatis Aetolorum cum Romanis, et quotiens ab iis fides mota foederis esset, pauca de iure civitatium de quibus ambigeretur disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 388:1)
sed utrum maturarent an differrent ambigebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 593:2)
ego autem, pater, quem admodum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me maiori cedere vis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus te patre indignus omnibus videar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 182:1)
Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant et de quibus ambigebatur rebus disceptationem ab rege ad Romanos revocabant, cum exercitu profectus sub ius iudiciumque suum totam coegit gentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 256:1)
et ambigendo de Coele Syria causam belli se habiturum existimabat gesturumque id nullo impedimento occupatis Romanis in Macedonico bello;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 304:2)
aliud deinde ambigebatur, cum quam multis transiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 411:2)
peccaverimusne adhuc dubium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 238:2)
siquid erit dubium, immutabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 185)
ergo si ita videtur, uti in hypaethris locis ab aere umores ex corporibus exsugantur molestiores, quemadmodum ex terra per nebulas videntur, non puto dubium esse, quin amplissimas et ornatissimas subdiu hypaethrusque conlocari oporteat in civitatibus ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장29)
Cum ergo, quae sunt vera, falsa videantur et nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non puto oportere esse dubium, quin ad locorum naturas aut necessitates detractiones aut adiectiones fieri debeant, sed ita, uti nihil in his operibus desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION