-
Certissimum enim est ista, utcunque heterogenea et aliena, coire in formam sive legem eam, quae ordinat calorem, aut ruborem, aut mortem;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:5)
-
11. Per dilatationem aeris in vitris calendariis et similibus, qui movetur localiter et expansive manifesto, neque tamen colligit manifestum augmentum caloris, rejice etiam motum localem aut expansivum secundum totum.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 207:1)
-
13. Per consensum et conformitatem operum similium quae eduntur a calore et a frigore, rejice motum tam expansivum quam contractivum secundum totum.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 209:1)
-
14. Per accensionem caloris ex attritione corporum, rejice naturam principialem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 210:1)
-
Per universas et singulas instantias, natura cujus limitatio est calor videtur esse motus.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:1)
-
Atque ostenditur etiam in incitatione sive incremento caloris facto per motum;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:4)
-
Rursus ostenditur in extinctione ignis et caloris per omnem fortem compressionem, quae fraenat et cessare facit motum;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:9)
-
Ostenditur etiam in hoc, quod omne corpus destruitur aut saltem insigniter alteratur ab omni igne et calore forti ac vehementi;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:12)
-
unde liquido constat, fieri a calore tumultum et perturbationem et motum acrem in partibus internis corporis, qui sensim vergit ad dissolutionem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:13)
-
et ponitur recte ut effectus caloris tantum in spiritum animalem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 221:2)
-
Neque vero communicatio caloris, sive natura ejus transitiva per quam corpus admotum corpori calido incalescit, confundi debet cum forma calidi.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:1)
-
Nam per motum attritionis inducitur calor absque aliquo calido praecedente, unde excluditur calefactivum a forma calidi.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:3)
-
Prima igitur differentia ea est, quod calor sit motus expansivus, per quem corpus nititur ad dilatationem sui, et recipiendi se in majorem sphaeram sive dimensionem quam prius occupaverat.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 225:1)
-
Quod si etiam calor fortius intendatur, solvit et vertit multum ex iis in volatile.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 228:3)
-
Optime autem cernitur iste motus in aere, qui per exiguum calorem se dilatat continuo et manifesto;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 230:1)