라틴어 문장 검색

nec duraturos in partibus centuriones militesque apud quos recens imperatoris sui memoria et penitus infixus in Caesares amor praevaleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장8)
quod reus postquam sibi exitiabile intellegit, an adhuc experiretur dubitans, hortantibus filiis durat mentem senatumque rursum ingreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장5)
neque tamen occulere debui narratum ab iis qui nostram ad iuventam duraverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장5)
credebant plerique auctam offensionem ipsius intemperantia, immodice iactantis suum militem in obsequio duravisse cum alii ad seditiones prolaberentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장3)
nec infringendum consulis ius, cuius vigiliis niteretur ne quod res publica detrimentum caperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장5)
at contra reus nihil infracto animo obversus in filium quatere vincla, vocare ultores deos ut sibi quidem redderent exilium ubi procul tali more ageret, filium autem quandoque supplicia sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장5)
ac ne adsiduos in domum coetus arcendo infringeret potentiam aut receptando facultatem criminantibus praeberet, huc flexit ut Tiberium ad vitam procul Roma amoenis locis degendam impelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장2)
duratque simulacrum quoties ob ferias Latinas praeficitur qui consulare munus usurpet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장4)
Charicles tamen labi spiritum nec ultra biduum duraturum Macroni firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장10)
nos virtutem auximus, barbari ferociam infregere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장2)
adnotabant periti nullam antehac adoptionem inter patricios Claudios reperiri, eosque ab Atto Clauso continuos duravisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장6)
auctaque et apud hostis eius rei fama, quo venientem ducem exterrerent, atque illo augente audita, ut maior laus compositis et, si duravissent, venia iustior tribueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장3)
Ceterum infracta paulatim potentia matris delapso Nerone in amorem libertae, cui vocabulum Acte fuit, simul adsumptis in conscientiam Othone et Claudio Senecione, adulescentulis decoris, quorum Otho familia consulari, Senecio liberto Caesaris patre genitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 12장1)
nec consensu acceptus, durante apud quosdam favore Arsacidarum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 26장3)
detentusque rebus gerundis Suetonius, quod postea paucas navis in litore remigiumque in iis amiserat, tamquam durante bello tradere exercitum Petronio Turpiliano qui iam consulatu abierat iubetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 39장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION