라틴어 문장 검색

ubi lenti dolores lentaeue febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore uolumine exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 1:3)
Si uero sudor exercet, duranda cutis est nitro uel sale, quae cum oleo miscentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 16:1)
Nonnumquam etiam lentae febres sine ulla remissione corpus tenent, ac neque cibo neque ulli remedio locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:1)
Prosunt etiam quaecumque urinam augent, sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:4)
Illa perniciosa est, quae uel leui uulneri superuenit, uel ultra tempus inflammationis durat, uel delirium mouet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:6)
Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed uix ante uicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 2:2)
Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 12장 1:2)
si in ipsam uesicam, ani dolor sequitur, coxae durant, non facile crura extendi possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:7)
Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 7:5)
Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in is ossa in suam sedem reponenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 24:4)
*62, 32 si eae sunl lentae levesque jamdiu male habent, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).277)
Verisimilius igitur habemus lentae esse glossema vocis lenes, legendumque esse si eae sunt lenes et jamdiu male habent.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).285)
lenta quoque in balneo mora, dein coena exigua prodesse consueverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 12:2)
itaque diutius durans, mortis index est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 2:3)
Omne vero auxilium corporis, aut demit aliquam materiam, aut adjicit, aut evocat, aut reprimit, aut refrigerat, aut calefacit, simulque aut durat, aut mollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION