라틴어 문장 검색

Consulto involvit veritatem antiquitas, Ut sapiens intellegeret, erraret rudis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.8)
Nam quo magis intendam limam tuam, confitebor et ipsum me et contubernales ab editione non abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum adieceris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 5:2)
Quin immo fortasse hanc ipsam cunctationem nostram in alterutram sententiam emendationis ratio deducet, quae aut indignum editione dum saepius retractat inveniet, aut dignum dum id ipsum experitur efficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 4:1)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
quantum rerum, quantum exemplorum, quantum antiquitatis tenet!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 2:2)
Et de editione quidem interim ut voles:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 6:1)
quantum ibi antiquitatis!
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 6:2)
Petis ut libellos tuos in secessu legam examinem, an editione sint digni;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 1:1)
Cornuto autem quid melius, quid sanctius, quid in omni genere laudis ad exemplar antiquitatis expressius?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 3:2)
Sit apud te honor antiquitati, sit ingentibus factis, sit fabulis quoque.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 3:2)
Erit autem, si notum aequis iniquisque fuerit non post inimici mortem scribendi tibi natam esse fiduciam, sed iam paratam editionem morte praeventam.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 1 2:3)
Hic dynamicus motus transformationis, Baptismi proprius, movet nos ad pondus catechumenatus intellegendum qui hodie, etiam apud antiquitate pollentes communitates christianas ubi crescens numerus adultorum accedit ad Baptismi sacramentum, singulare induit momentum pro nova evangelizatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:14)
Galerius orbis forte Romanae statum ductor regebat, ut refert antiquitas, inmitis, atrox, asper, inplacabilis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.111)
"antiquitatem Romuli et Mavortiam lupam renarras, primum et omen vulturum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1248)
"tandem refectis vocibus propheticis aetate nostra conprobata antiquitas coram refulsit ore conspicabili, ne fluctuaret veritas dubia fide, si non pateret teste visu comminus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1255)

SEARCH

MENU NAVIGATION