라틴어 문장 검색

propinques familiare efficias, prosperes, matures, propitium facias, ut et propius res aspice nostras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2541)
verum ubi propius accessit, intellexisse hunc honorem nomini eius non dandum, itaque commutasse et contumeliose 'desertorem' dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 155)
propivsque malum ex fuga scilicet Troianorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4071)
quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus, sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta certatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:4)
Sed ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a te dicta sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum iis conferamus, quae tuis antepono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 34:1)
quis enim ignorat, si plures ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam iam aquam adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui sint in profundo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 87:2)
quinque autem stellae eundem orbem tenentes, aliae propius a terris aliae remotius, ab isdem principiis disparibus temporibus eadem spatia conficiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 87:4)
ad similitudinem enim deorum propius accedebat humana virtus quam figura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 96:7)
Infra autem hanc propius a terra Iovis stella fertur, quae *φαέθων dicitur, eaque eundem duodecim signorum orbem annis duodecim conficit easdemque quas Saturni stella efficit in cursu varietates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 52:3)
nisi vero loqui solem cum luna putamus cum propius accesserit, aut ad harmoniam canere mundum ut Pythagoras existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 27:3)
deinde, postea quam est editum, expositis a Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 186:3)
partim, qui tolerabiliores volunt esse et ad veritatem vitae propius accedere, permediocris ac potius levis motus debere esse dicunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 220:4)
' Haec cum Antonius dixisset, sane dubitare visus est Sulpicius et Cotta, utrius oratio propius ad veritatem videretur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 262:3)
Vter enim definiendo describendoque verbo magis ad sensum iudicis opinionemque penetrarit et uter ad communem verbi vim et eandem, quam eius verbi prae- ceptionem incohatam habebunt in animis ei qui audient, magis et propius accesserit, is vincat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 1:4)
Non enim argumentando tractatur hoc genus, sed tamquam expli- cando excutiendoque verbo, ut, si in reo pecunia absoluto rursusque revocato praevaricationem accusator esse definiat omnem iudici corruptelam ab reo, defensor autem non omnem, sed tantum modo accusatoris corruptelam ab reo, sit ergo haec contentio primum verborum, in quo, etiam si propius accedat ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris definitio, tamen accusator sententia legis nitetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION